- PYRALLIS
- PYRALLISanimal pennatum, haud multo maius muscis, in fornacibus aerariis Cypri. Plin. l. 11. c. 36. In Cypri aerariis fornacibus et medio ignium maioris muscâ magnitudinis volat pinnatum quadrupes: appellatur Pyrallis, a quibusdam Pyrausta. Idem de Carystiis σιδηρείοις seu ferrariis fornacibus, memorat Antigonus in Admirandis, c. 90. Quam ob causam Carystias aves eos appellat Solinus, c. 11. Carystos aquas calentes habet, Hellopias vocant: et Carystias aves, quae flammas impune involant. Inepte. Volucres quidem de muscis dixit Ammianus; sed volucre dici potest, quidquid pinnatum est, etiam quadropes; volucre namque τὸ πτηνὸν, quod volat. At avis est ὄρνις vel ὄρνιον: quô nomine muscas nullus Graecorum insignivit. Praeterea, quod ait, aves illas impune flammas involare, ne id quidem satis recte dictum. Imonon evolant impune ab ignibus. Nam ut scribit Antigonus, τοῦ πυρὸς χωριζόμενα ἀποθνήσκει, ab igne separatae moriuntur. Plinius quoque, Quamdiu est in igne, vivit: cum evasit longiore paulo volatu, emoritur. Cuiusmodi animalium in igne ferrariarum officinarum nascentium, meminit quoque Strabo, et κώνωπας appellat etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 177.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.